Matthew 23:13-36

Vulgate(i) 13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare 14 : 15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos 16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet 17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum 18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet 19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum 20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt 21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso 22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum 23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere 24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes 25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia 26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum 27 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia 28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate 29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum 31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt 32 et vos implete mensuram patrum vestrorum 33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae 34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare 36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam