Matthew 21:1-17

Vulgate(i) 1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos 2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi 3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos 4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem 5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis 6 euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus 7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt 8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via 9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis 10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic 11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae 12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit 13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum 14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos 15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt 16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem 17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit