Matthew 16:13-17

Vulgate(i) 13 venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis 14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis 15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis 16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi 17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est