Matthew 12:24-27

Vulgate(i) 24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum 25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit 26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius 27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri