Mark 6:14-16

Vulgate(i) 14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo 15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis 16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit