Luke 9:18-20

Vulgate(i) 18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae 19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit 20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei