Luke 6:12-16

Vulgate(i) 12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei 13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit 14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum 15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes 16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor