Luke 3:10-14

Vulgate(i) 10 et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus 11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat 12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus 13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis 14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris