Luke 23:29-31

Vulgate(i) 29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt 30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos 31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet