Luke 21:7-19

Vulgate(i) 7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient 8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos 9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis 10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum 11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt 12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum 13 continget autem vobis in testimonium 14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri 16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum 18 et capillus de capite vestro non peribit 19 in patientia vestra possidebitis animas vestras