Luke 1:48-52

Vulgate(i) 48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes 49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius 50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum 51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui 52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles