Luke 18:1-7

Vulgate(i) 1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere 2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur 3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo 4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me 6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis