Luke 14:12-14

Vulgate(i) 12 dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio 13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos 14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum