Luke 10:12-16

Vulgate(i) 12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati 13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent 14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis 15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris 16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit