Luke 10:10-12

Vulgate(i) 10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite 11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei 12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati