Leviticus 8:7-9

Vulgate(i) 7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit 8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas 9 cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus