Leviticus 25:39-46

Vulgate(i) 39 si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum 40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum 42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum 43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum 44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos 46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam