Leviticus 18:22-24

Vulgate(i) 22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est 23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est 24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum