Judges 13:3-5

Vulgate(i) 3 cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium 4 cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas 5 quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum