Judges 10:7-9

Vulgate(i) 7 contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon 8 adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad 9 in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis