Judges 10:10-16

Vulgate(i) 10 et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim 11 quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim 12 Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum 13 et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem 14 ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiae 15 dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos 16 quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum