Joshua 24:27-29

Vulgate(i) 27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro 28 dimisitque populum singulos in possessionem suam 29 et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum