Joshua 12:4-6

Vulgate(i) 4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos 5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon 6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse