John 8:7-11

Vulgate(i) 7 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat 8 et iterum se inclinans scribebat in terra 9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans 10 erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit 11 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare