John 7:46-52

Vulgate(i) 46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo 47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis 48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis 49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt 50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis 51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat 52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit