John 5:40-47

Vulgate(i) 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis 41 claritatem ab hominibus non accipio 42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis 43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis 44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis 45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis 46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit 47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis