John 2:3-10

Vulgate(i) 3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent 4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea 5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite 6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas 7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum 8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt 9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc