John 2:14-17

Vulgate(i) 14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes 15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit 16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis 17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me