John 20:19-21

Vulgate(i) 19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis 20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino 21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos