John 17:11-13

Vulgate(i) 11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos 12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur 13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis