Job 42:13-16

Vulgate(i) 13 et fuerunt ei septem filii et filiae tres 14 et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii 15 non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum 16 vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem