Job 33:16-30

Vulgate(i) 16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam 17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia 18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium 19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit 20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis 21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur 22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis 23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem 24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier 25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae 26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam 27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi 28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret 29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos 30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium