Jeremiah 49:23-27

Vulgate(i) 23 ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit 24 dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem 25 quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae 26 ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum 27 et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia Benadad