Jeremiah 3:6-11

Vulgate(i) 6 et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi 7 et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda 8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa 9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno 10 et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus 11 et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda