Jeremiah 23:33-37

Vulgate(i) 33 si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus 34 et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum eius 35 haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus 36 et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri 37 haec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est Dominus