Jeremiah 1:6-9

Vulgate(i) 6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum 7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris 8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus 9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo