Jeremiah 1:6-10

Vulgate(i) 6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum 7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris 8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus 9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo 10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes