Jeremiah 10:4-9

Vulgate(i) 4 argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur 5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene 6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine 7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui 8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est 9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec