James 3:13-18

Vulgate(i) 13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae 14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem