James 2:1-13

Vulgate(i) 1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae 2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu 3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum 4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum 5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se 6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos 8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis 9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores 10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus 11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis 12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari 13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio