Isaiah 7:23-25

Vulgate(i) 23 et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt 24 cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra 25 et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris