Isaiah 7:11-14

Vulgate(i) 11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra 12 et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum 13 et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo 14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel