Isaiah 6:3-5

Vulgate(i) 3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius 4 et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo 5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis