Isaiah 40:6-8

Vulgate(i) 6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri 7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus 8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum