Hosea 1:7-11

Vulgate(i) 7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus 8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium 9 et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester 10 et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis 11 et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel