Hosea 14

Vulgate(i) 1 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua 2 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum 3 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli 4 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo 5 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani 6 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani 7 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani 8 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est 9 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis