Hebrews 8:10-13

Vulgate(i) 10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum 11 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum 12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor 13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est