Hebrews 7:9-12

Vulgate(i) 9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est 10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech 11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici 12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat