Hebrews 6:4-6

Vulgate(i) 4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi 6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes