Hebrews 6:10-19

Vulgate(i) 10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis 11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem 12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones 13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum 14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te 15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem 16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum 17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum 18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem 19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis